- INCLUSOR
- INCLUSORapud Hiet. in Ier. c. 24. Fabros et Inclusores, vel Legis interpretes, atque doctores debemus accipere vel artifices inclusoresque auri et gemmarum: quae ars apud Barbaras nationes pretiosissima est: Alias Clusor; in Glossis Latino-Arab. Scalig. et Raphelengii, Clusor, qui gemmas auro concludit.Sunt nempe Ciusores vel Inclusores, qui aurum argento includebant, et gemmas auro, διὰ τῆς ἐμπαιςικῆς τἐχνης. quorum opera λιθοκόλλητα Graecis, item χρυσόκλειςα; auro clusa Latinis dicta sunt: de qua arte accipienda illa Lucret. de Rer. Nat. l. 4. v. 119.Scilicet et grandes viridi cum luce smaragdiAuro includuntur.Vide Salmas. ad Spartian. in Hadr. et Supra passim, inprimis ubi de auro Clusis, et verbo Claudere.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.